Michaëlis Di Muccio
Canonicae Archidiaconatus
Possessionis
Allifarum Cathedrali in
Ecclesia
SS.mi corporis Christi
Solemniter radiante luce
A.
MCMLXV
Mnemosynon
Allifanae
sacrae
Aedis principis
Archidiaconatus
cuius hodie dignitate
honestor
me
luminis auras anno
MDCCCLXXXII
anno MCMIV Arae limina
ingressum
admonet ut me recolligam
solitoque magis
in me ipse diligenter
inquiram
animi latebras scruter
vitae omnia meae
dicta
facta cogitata remetiar
atque
adhortatur
ut mei
hac peracta recognitione
conceptos
animi sensus
effundam
quod
lubens heic facio
atque
ex animo
Parce mihi,
Domine! …
Gratias Tibi
ago, Domine! …
Quae luce hac recolo, Lector, dulcissime rerum,
ditis in immensum munificique Dei
sunt summa es donis: longa a me vita peracta
atque Sacerdoti non breve curriculum.
Quisque probe novit quantum dona ista, superna
Gratia opem nobis suppeditante suam,
Caelicolum Aulae valeant conferre lucrandae.
Clarius idque patet, cum Libitina, premens,
mundi fallacem speciem quamcumque recludit,
fraudesque omne genus vafritiamque Stygis.
Deorsum at que fertur numquam remeabit ab imo
Sursum aqua clepsydram, lege coacta sua;
Atropos incidit, non retro fila revolvit;
a pelago haud reflua est in caput unda suum.
Lege coacta sua, sic, aetas nulla retrorsum,
iam semel emensum,
rursus inibit iter.
Mi Deus, hic igitur
iam nónnisi pérbreve tempus
Esse mihi reliquum pérbene ego ecce scio.
Agnoscensque bonum quodcumque ex integra oriri
Causa, aeque atque malum quolibet ex vitio,
perpendensque mali quidquid feci ipse per aevum,
atque boni minimum, quod scio et esse tuum,
haec reputans animo, quovis pro munere grates
rite Tibi reddo, Te istaque sancta rogo.
Quo lacrimis labes magis eluam ego usque, tuaeque
sic melius solvam debita iustitiae,
gratiae abunde Tu magis
elargire, priusquam
clepsydrae exhaustus,
moxque, sit ille latex.
Amplius usque, Deus,
sonti mihi parce dolenti,
fundentique preces,
amplius usque, Pater.
Ignorans o si egissem!
si mentis inopsve!
Conscio at, heu nimium,
mî, mea parce, Salus!
Ac sine fine potens
sapiensque et provida et aequa
Gratia cum tua sit, cum
tua sit bonitas,
admissis parcens, omissa
et singula supple,
pro me proque illis
queis tua SACRA DEDI.
Proque illis, inquam, quorum fortasse respostae
in me maiori legitimaeque spei,
quantum debueram, pro
viribus, haud fuit a me
rite satisfactum, nec
satis usque datum.
Quae, Deus, uberius mihi da, quaeso, omnium ad unum
Mystarum en fratrum
conciliante prece.
Allifis, XV Kalendas
Iulias A. MCMLXV
Michaël Di Muccio
Archidiaconus Cathedralis Ecclesiae