Home page           Quaderni di cultura

 

V

7 Dicembre 1380. 4 Indizione, 38° anno di regno di Giovanna I.

Francesca Sanfromondi riscoteva 100 once sulle collette di Cerreto. Ora che è morta la R. Camera ne concede 85 a Nicolò Sanframondi conte di Cerreto.

Data a Napoli. Firma del Protonotario Ligorio de Neapoli.

Johanna dei gratia Regina hierusalem et ... ducatus Apulie et principatus Capue Provincie et Forcalquerii et Pedimontis Comitissa. Universis presentes licteras inspecturis, tam presentibus quam futuris. Frequens / servitiorum prestatio nostrorum fidelium et grata recogni... meritorum sic dignos et benemeritos representat ad primum, quod nedum mentem nostram de his, que per realem habitionem possumus, ad munerum exibitionem allicit verum / dei his, que spes prospicit habitura mercedem induat. Quo fit ut sicut ipsorum mentes fidelium, realis habicio rerum fovet, sic spes in acquirendo merita, illos in serviendo prompciores efficiat, et consequenter ad pociora premia dignos reddat. / Considerantes igitur et in nostre mentis consideratione ducentes quod in casu, quo Magnificam mulierem francescam de sancto flaymundo Sociam et fidelem nostram dilectam contingerit ab hac bita decedere annua provisio unciarum auri centum / de carlenis argenti, ponderis generalis, quas eadem francesca ex concessione nostra, super pecuniam generalium Subventionum et collectarum terrarum castrorum et locorum Cerreti, Civitelle, Masse superioris, Masse Inferioris, faycle, Cusani, Guardie / sancti flaymundi, Limate, Sancti Laurentii, sancti Sthefani, thorelle, fossecece, Castellucci, Collisalti, Mirande, Licinosi et Rotelli, habet percipere certo modo erit ad manus nostra Curie, per ipsius francesce obitum, iuste et rationabiliter / devolvenda, Nos actendentes et in nostre mentis acie delectabiliter revolventes sinceritatem devotionis et fidei Magnifici biri Nicolai de Sancto Flaymundo Comitis Cerreti, consiliarii et fidelis nostri dilecti, ac grandia, grata pluri / mum, utilia et memoranda servicia per eundem Comitem Maiestati nostre cum obsequiositatis promptitudine, tam fideliter et devote, quantum constanter et laudabiliter prestita, queve prestare non desinit, et speramus eum in antea de bono / semper in melius continuatione laudabili prestiturum, Ex quibus Comes idem beneficium gratitudinis nostre promeruit, et congrue retributionis sibi rependium rationabiliter bendicavit, ut premissis actentis, non omictamus erga / eundem Comitem exercere nostre Regie liberalitatis officium, quem letari cupimus a suis meritis conveniens suscepisse, et provideamus saltem sibi de bone spei suffragio, cum ad presens presto non suppetat collacionis facultas, / Eidëm Comiti, tamquam benemerito et digno, et a suis laudandis operibus, nobis accepto et grato, ac suis utriusque sexus heredibus, ex suo corpore legitime descendentibus natis iam et inantea nascituris, annuas uncias auri octua / ginta quinque tarenos quinque et grana decem et novem de carlinis argenti ponderis generalis, de tota summa predictarum unciarum centum, quas dicta francesca super terris et locis prescriptis est ut predicitur perceptura in casu siquidem, quo francescam / ipsam ab hac bita decedere pro beneplacito divino contingerit, et per eius obitum provisio ipsa ad manus dicte nostre Curie rationabiliter devolvatur percipiendis et habendis per ipsum Comitem et dictos suos heredes annis singulis post obitum / francesce predicte, in et super pecunia generalium subventionum et Collectarum subdictarum terrarum et locorum de Provincia Terre laboris et comitatus Molisii ex terris et locis prescriptis videlicet Cerreti, Masse superioris, Masse inferioris, Civitelle, / fayccle, Limate cum sancto Laurentio et sancto Stephano, Guardie sancti flaymundi, Cusani, Torelle, fossecece, Collisalti et castellucci de limosano, quarum quidem terrarum et locorum pecunia generalium subventionum et collectarum huiusmodi / ad ipsas uncias auri octuaginta quinque tarenos quinque et grana decem et novem ascendere ponitur annuatim ex nunc prout ex tunc, in perpetuum damus, tradimus et ex causa donationis proprii motus instinctu de novo concedimus in feudum de certa nostra scientia, liberalitate mera et gratia speciali. Sic et quidem quod prefatus Comes, dictique sui heredes, prefatas annuas uncias auri octuaginta quinque tarenos quinque et grana decem et novem eis per nos in casu premisso / ut prefertur concessas, percipiant et habeant, ac percipere et habere possint et baleant per se et alios eorum nomine non per manus ... Iustitiariorum ipsius Provincie seu ... Erariorum ... Magistrorum Camere... Commissariorum / et officialium aliorum deputatorum et deputandos per nostra Curiam in... Provincia super recolleccione huiusmodi Collectarum, sed per manus Syndicorum taxatorum et collectorum, ac Universitatum et hominum terraum et locorum ipsorum / libere et sine impedimento, obstaculo et contradicione quacumque in pr...pio scilicet am... cuiuslibet, simul et semel, sive per eos terminos quibus solbitur ipsi nostre Curie huiusmodi generalis Subvencio seu Collecta. Sub expresse nostre / intentionis et declarationis adiectu, in cumulum gratie potioris, quod prefatus Comes, ac dicti sui heredes, in casu premisso, in assecutione, ac perceptione et habicione dictarum annuarum unciarum octuaginta quinque tarenorum quinque et granorum / decem et novem, omnibus et singulis aliis, quantumvis benemeritis, atque ...anis ac cuiuscumque status et conditionis existant, supra dicta pecunia generalium Subventionum et Collectarum terrarum et locorum ipsorum provisiones, stabiliciones, assignationes, / gagia, stipendia et salaria, percipere habentibus et habituris, a ...a suis, nostras licteras, Privilegia, Rescripta, Cedulas seu mandata, facta per nos iam vel in antea facienda, sub quacumque forma vel expressione verborum et pro quavis / consideratione seu causa, ipsis non obstantibus privilegiis, licteri, rescriptis, ...cedulis seu mandatis, ac clausulis in illis adiectis, semper et in perpetuum, ac penituset infallibiliter in eventum quemlibet preferantur. Nos enim licteras ipsas pri / vilegia, rescripta, cedulas et mandata, facta vel in antea facienda, fo... presentibus forsan obsisterent, de dicta certa nostra scientia tollimus, ac biribus et efficacia bacuamus. Cum desideramus et intendamus expresse presentem nostram concessionem / et gratiam in casu premisso, eidem Comiti Cerreti, ac dictis suis her... fructuosam et realem existere, et nullius diminutionis incommidis, seu prepeditionis, aut difficultatis obstaculis aluquatenus subiacere. Ita quidem / quod prefatus Comes, dictique sui heredes, dictas annuas uncias... quinque, tarenos quinque et grana decem et novem, postquam illas in casu premisso, uti predicitur, fuissent assecuti, in feudum immediate et in capite a nostra Curia / teneant et possideant, nullumque alium preter nos ac ipsos her...sores nostros, superiorem et dominum exinde recognoscant. Servireque teneantur perinde ... nobis, ac ipsis heredibus, et successoribus nostris, de contingenti et debito / feudali servitio, suis bicibus Curie nostre prestando, iuxta usum et con... Quod servicium memoratus Comdes in nostri presentia constitutus pro se et dictis suis heredibus sua mera et gratuyta boluntate, prestare / et facere nobis, ac heredibus et successoribus nostris eisdem, in casu... obtulit et promisit. Investientes perinde ex nunc prout ex tunc in casu premisso eundem Comitem Cerreti pro se et dictis suis heredibus, de / presenti nostra gratia per nostrum anulum premisso modo presencialiter ut est mo... facturam vim et efficaciam vere et realis tradicionis, et perceptionis, et habicionis annui redditus supradicti in casu premisso volumus et decernimus obti / nere. Intendimus autem et declaramus expresse quod si casus contingerit ... francesce predicte, prefatus Comes seu dicti sui heredes infra menses quatuor, a die obitus francesce predicte in antea numerandos, benire persona / liter ad nostram Curiam teneantur, ac denuciare ipsi Curie obitum ... francesce predicte, et tunc ligium exinde in manibus nostris homagium faciat et prestet fidelitatis debite juramentum. Ut runc eis exinde si necesse fuerit pro / maiori cautela alias nostras competentes licteras, prefato Comiti seu dictis ... fieri exinde et concedi mandemus. Et nihilominus infra eundem terminum in quaterniobus nostre Camere penes nostros Thesaurarios facint se / conscribi et presentes nostras licteras annotari. Ut plena suis bicibus ... nostra concessione et gratia in dicta Camera informatio habeatur. Alias autem ipsam nostram concessionem et gratiam nullius esse bolumus robo / ris vel momenti. In cuius rei testimonium, perpetuamque memo... ipsius Comitis, dictorumque heredum suorum, cautelam, presentes licteras exinde fieri, et magno pendenti Mayestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Neapoli per magnifucum birum Ligorium ... de Neapoli, Militem, Logotetham et protonotarium Regni Sicilie, Collateralem, Consiliarium et fidelem / nostrum dilectum. Anno Domini Millesimo trecentesimo octuagesimo, dei septimo Decembris quarte Inditionis, Regnorum nostrorum Anno Tricesimooctavo.

C. PETRILLUS DE AMERICO

 


VI

19 Dicembre 1380, 4 Indizione, 38° anno di regno di Giovanna I.

Margherita Sanframondi sorella di Nicolò conte di Boiano etc., essendo passata a nuovo matrimonio con Giovanni Acquaviva, lascia senza tutori i figli Antonello e Ceccarela. La Regina ordina a Nicolò Sanframondi partente prossimo, di governare i feudi degli orfani e curare le loro persone.

Scrittura umanistica. Pergamena nel complesso ben conservata.

Johanna dei gratia Regina hierusalem et Sicilie ducatus Apulie et Principatus Capue provincie et forcalquerij et Pedimontis Comitissa. Magnifico biro Nicolao de / Sancto flaymundo Comitis Cerreti, Consiliario et fideli nostro dilecto, gratiam et bonam boluntatem. Deducto noviter ad nostre Mayestatis auditum relationi fideli quod no / bilis mulier Margarita de Sancto flaymundo germana tua relicta quondam biri nobilis Thomasii capuani de Neapolis militis Cambellani et fidelis nostri, baroniarum Bu / iani, Prate et certorum aliorum Castrorum et bonorum feudalium utiliter domini, ac mater, tutrix et balia nobilis juvenis Antonelli capuani ipsius quondam Thomasii filii et heredis, / ac Ceccarelle capuane filie similiter ipsius quondam Thomasii impuberum ad secunda bota transivit et matrimonium legitimum gexit cum biro Magnifico Jordano de acquaviva fi / deli nostro, per quarum secundarum nuptiarum transitum seu contractum desiit esse tutrix et balia, dictique Antonellus et Ceccarella pupilli absque tutore et balio remanserunt testamentario seu / dativo, ob cuius defectum persone et bona ipsorum pati noscuntur non modicum detrimentum, Nos autem que specialem eorumdem pupillorum curam gerimus, intendentes eisdem pupillis de ydoneo / tutore et balio providere, presertim ad gubernationem et regime personarum ipsorum, et dictarum baroniarum et castrorum, ac bonorum suorum feudalium, quod actenta disposicione turbati temporis exigunt / personam strenuam et potentem, Et perinde in consideratione ducentes tue persone aptitudinem ac coniunctionem et necessitudinem sanguinis, qua eisdem pupillis astringeris, firmeque sperantes, quod per te, eorum persone, baronie, castra et bona predicta, que tuis terris et comitatui bicinantur, erunt salubrius gubernata et dante domino preservata, actendentes quoque quod tutelam et baliaticum huius / modi a te velut magis coniunctum, aptum et ydoneum jura deferuntur, et quod aliorum agnatorum et cognatorum ipsorum pupillorum concurrit assidua peticio et consensus, te tamquam magis ydoneum, / reputatum, balium et tutorem eorumdem pupillorum tenore presencium de nostra scientia, predictis Nos inducentibus rationibus atque causis duximus statuendum. Commictentes curam, et administra / tionem et regimen personarum ipsorum pupillorum, necnon dictarum baroniarum, castrorum et bonorum omnium feudalium eorumdem, exceptis dumtaxat provisione annua unciarum biginti, quam idem pupillus / ex dicta successione paterna percepturus est super juribus redditibus et proventibus cabelle dacij Civitatis Amalfie, et bonis aliis burgensaticis, ac juribus seu redditibus quos iidem pupilli habent in / Civitate Neapolis et Castro Summe et presertim ipsorum, ad que protegenda, regenda et administranda propter latum, diffusumque patrimonium ipsorum pupillorum, et quia illa exinde manus tibi fore, tueque gubernacioni / non adiacere prospeximus, eisdem in tutorem et balium Nicolaum Brancacium dictum de fontanula de Neapoli militem, proximiorem agnatum dictorum pupillorum per alias nostras lictera duximus providendum; / Ita quidem quod tu in Curia bicarie regni seu coram Magnis Rationalibus magne nostre Curie solitum juramentum prestare debeas rem ipsorum pupillorum salvam fore, et quod personas et bona ipsorum salu / briter gubernabis ac utilia eorum ages et inutilia pretermictes et indefensos nullo moso reliquies, inventariumque de bonis et de rebus eorum in quibus datus es recte conficies et de gestis et administratis / parte reddes debito tempore rationem, et reliqua restitues, et quicquid reliquorum nomine continentur, ac satis dacionem debitam per inde prestabit, et alia solemnia adimplebis, ad que de jure actingeris et teneris. Quo / circa fidelitati tue percipimus quatenus, dictos pupillos ad manus et gubernationem tuam recipiens, una cum baroniis et bonis suis feudalibus antedictis, ac mobilibus suppellectilibus animalibus / et juribus aliis in eis sistentibus et eisdem pupillis competentibus quovis modo, illas et illa baliatico nomine ad opus ipsorum pupillorum stdeas diligenter et fideliter procurare, ac proventus omnes / ipsorum bonorum integre percipere et habere per te fideliter conservandos; de quibus dictis pupillis et competenti eorum familie alimenta decentia et bictui necessaria ministrabis. Pro quibus quidem alimentis / contemplantes ipsorum pupillorum condicionem, statum pariter et etatem, ac modum spectantes patrimonii eorumdem, de conscientia et boluntate aliorum propinquorum ipsorum pupillorum tibi harum / serie de ipsa certa nostra scientia decernimus et stabilimus usque ad summam unciarum centumquinquaginta de carlenis argenti annuatim, quas habeas et recipias de bonis juribus et fructibus pupillorum ipsorum durante tempore / baliatus predicti, quasque tibi in tuo computo sine difficultate qualibet audire bolumus et etiam acceptari. Castra autem, terras et fortellicia ipsorum pupillorum diligenter et fideliter custodiri / facies deputando in illis et pro illorum custodia castellanos, servientes et gentes alias, quas necessarias esse bideas et ad gagia et stipendia prout tibi melius et aptius bisum fuerit ex / pediri; necnon bineas, domos, jardena, ortos, apothecas et possessiones alias ipsorum pupillorum congruis et debitis temporibus reparari et ...ias prout fuerit oportunum, de pecunia perci / pienda per te proventibus et fructibus terrarum et bonorum ipsorum. Ita quod in damnum et prejudicium ipsorum pupillorum non depereant, nec in aliquo devastentur. Et prestito debito tempore Curie nostre / servicio pro terris et bonis ipsis feudalibus quod pupilli ipsi a Curia nostra tenent, ipsi Curie perinde debito, reliquum, quod de fructibus et de proventibus terrarum et bonorum ipsorum supererit ad opus dictorum pu / pillorum studeas fideliter conservare. Concedentes tibi earumque tenore presencium de ipsa scientia certa nostra, quod quia ad alia agenda Reipublice nostre personaliter bacare habeas, possis in terris et bonis / ipsis bicarium seu Erarium unum, vel plures annis singulis deputare circa perceptionem dictorum jurium, fructuum, reddituum et proveniencium ex terris et bonis predictis, ac exibi / cionem expensarum et onerum quorumcumque incumbencium dictis pupillis et bonis eorum. Cuius quaterno exinde conficiendo, si et quatenus, a te, rite et bona fide fuerit approbatus stari et credi bolumus, / de introitu et exitu prelibatis. Ita quod a te seu ipso nulla alia probacio requiratur per dictos pupollos cum opus fuerit, seu alios quovis modo. Quodque possis etiam actorem unum vel plures, semel / et pluries presencium aucthoritate creare absque alia solemnitate et judicis decreto vel authoritate. Lege quacumque contraria non obstante. Et quia Mayestati nostre notum existit, quod multa pro dictis pupillis agi, fieri / et expendi oportebit, etiam militanti, propterea bolumus et intendimus te super his, quod pura fide et bono zelo geris pro eisdem nos esse ligatum juris apicibus et subtilitatibus si tamen / bona fide et puro zelo tecum agi, in rationibus et aliis, et ita presencium tenore decernimus et statuendo mandamus de ipsa scientia certa nostra; facturus fieri de recepcione terrarum et bonorum ipsorum stabi / lium et mobilium, seseque movencium, tria publica consimilia instrumenta continentia statum et balorem omnium terrarum et bonorum omnium predictorum per partes et membra, sive in animalibus sive in victua / libus aliisve rebus consistent, cum quantitate, qualitate, genere specialitate ac distincionibus omnibus bonorum et rerum huiusmodi particulariter et distncte. Quorum unum Camere nostre, aliud Magistris Rationalibus / magne nostre Curie Neapoli residentibus destinabis, tercio penes te retento, tui voncinij tempore producendo. Bolumus preterea et mandamus quod semel in anno quamdiu baliatum et tutelam ipsas gesseris concessis, / procuratorem tuum sufficienter instructum ad Curiam nostram deputare studeas, dictis Magistris Rationalibus computum de baliaticu huiusmodi debitum positurum. Datum Neapoli per Magnificum / birum ligorium zurulum de neapoli Militem, Locothetam et protonotarium Regni Sicilie Collateralem, Consiliarium et fidelem / nostrum dilectum Anno Domini Millesimo ccclxxx, die xviiij decembris quarte Inditionis Regnorum nostrorum Anno xxxviij c. Petrillus de Americo.


VII

21 Maggio 1381, 4 Indizione, 39° anno di regno di Giovanna I.

Francesca Sanframondi lascia in eredità a Nicolò Sanframondi conte di Cerreto alcune case in Napoli, al Pendino.

Firma Petrillo de Americo.

Scrittura umanistica ben conservata.

Johanna dei Gratia Regina Hierusalem et Sicilie ducatus Apulie et Principatus Capue Prov... forcalquerij ac Pedemontis Comitissa. Universis presentes lictera inspecturis tam presentibus quam futuris. Sub / iectorum nostrorum compepdiis ex affectu benigne caritatis accedimus, quo fit ut ipsorum peticionibus gratiosis assensum facilem benignius prebeamus Sane / pro parte biri Magnifici Nicolai se Santo Flaymundo Co / mitis Cerreti Consiliarii et fidelis nostri dilecti fuit nuper Majestati nostre reverenter expositum quod olim Magnifica mulier Francesca de Sancto Flaymundo Amita exponentis eiusdem Socia et fidelis nostra dilecta / considerans et actendens singularem dileccionem, affeccionem et amoris zelum, quam et quem continue gexit et gerit ferventius erga eundem exponentem nepotem suum, ob eius obedientiam obsequiositatem / atque servicia, sibi per exponentem eundem exibita a tenerrimis annis suius, Et perinde bolens sibi gratitudinem aliter respondere, inter certa alia bona donata, tradita et assignata p. dictam francescam eidem / Exponenti dedit per se et suis heredibus donationis titulo irrevocabiliter inter bivos, ac per fustem tradidit et assignavit predicto Exponenti nepoti suo tamquam benemerito et digno, ibidem presenti et recipienti pro se / et suis heredibus utriusque sexus ex suo corpore legitime descendentibus natis jam et antea nascituris et successoribus quibuscumque hospitium unum situm prope castrum novum extra menia Civitatis Neapolis / in declivo seu pendino Castri predicti, iuxta domos Cicci de Scto Agapito, que fuerunt quondam Raffaelli Aldemarischi a duabus partibus, iuxta domos Francischelli Cabani, viam pubblicam et alios confines, cum omnibus et singulis / membris, juribus, rationibus, et pertinenciis suis, francum, liberum et exemptum ab omni nexu obligationis, donationis, et impignorationis, seu ipothece et cuiuscumque alterius speciei servitutis, excepto a quodam annuo redditu / trium librarum de cera debito p. domibus ipsis anno quolibet nostre Curie in festo nativitatis dominice, sub quo dicta Francesca ponitur rationabiliter tenere, possidere ad habendum, tenendum et possidendum de cetero ex causa dona / tionis predicte, dictum hospitium cum juribus, rationibus et pertinenciis suis omnibus supradictis, quo ad proprietatem et usufructum p. Exponentem ipsam et dictos heredes et Successores, uti fruendum et faciendum hospicio ipso et suis juribus / quicquid eidem Exponenti et dictis suis heredibus et successoribus placuit et melius visum erit, tamquam de propriis bonis eorum. Salvo tamen annuo redditu supradicto, pro ipso hospicio debito nostre Curie ut prefertur. Ac reputato in pre / missis nostre Maiestatis beneplacito et assensu, quatenus fuerit oportunus, prout hec et alia in quodam Instrumento puplico exinde facto, debitis et oportunis renunciationibus, clausulis et solemnitatibus communito, latius et seriosius contineri / ponuntur. Sicque pro ipsius Comitis parte, fuit Maiestati nostre humiliter supplicatum, ut dationem, donationem et traditionem huiusmodi, factam p. dictam francescam eidem Exponenti pro se et dictis heredibus et successori / bus suis de prefato hospicio cum juribus rationibus fructibus, redditibus, et pertinenciis suis omnibus supradictis prout superius est expressum, ratificare et acceptare illisque, ac omnibus et singulis in dicto Instrumento exinde facto contentis, assentimur benigne / ...reque robur confirmationis adicere de gratia benignius dignaremur. Nos autem fidelium nostrorum apta compendia, gratis affectibus prosequentes dignumque censentes et congruum condigna benemeritis rependia pervenire, et alias laudabile / ipsius francesce in hac parte propositum et caritatis affectum erga Exponentem eundem presentationis nostre suffragio confoventes, pro consideratione quod servitiorum ac devotionis et fidei supplicantis eiusdem porrectis et ... h. / modi supplicationibus dominico condescentibus affectu, dationem, donationem et tradicionem jamdictis factis p. dictam francescam eidem exponenti pro se et dictis heredibus et successoribus suis de prefato hospicio cum juribus, rationibus, fructibus, / redditibus et pertinenciis suis omnibus ut prefertur, quatenus tamquam alias rite et provide facte sunt, beris existentibus prenarratis, de certa nostra scientia et speciali gratia tenore presentium assentimur, illasque, ac omnia et singula in dicto Instrumento exinde / facto contenta et declarata, non obstante quod super bonis feudalibus forsitan processisse noscantur, p. auctoritatis nostre presidium ratificamus et acceptamus ac confirmationi nostre munimine roboramus. Bolentes et intendentes / expresse quod huiusmodi datio, donatio et traditio presensque assensus et confirmationis nostre gratia subsecuta, eidem Nicolao Comiti ac dictis heredibus et successoribus suis, in perpetuum premisso efficaciter stabiliter et incomunicabiliter / sint reales, fidelitate nostra, ac dicto annuo redditu et maiori si maius reperiatur proinde Curie nostre deberi, nostris quoque aliis et cuiuslibet alterius juribus semper salvis. Intendimus autem et declaramus expresse quod prefatus Comes seu dicti / heredes et successores sui, procurent cum solertia debita et instante infra menses / quatuor a die date presencium in antea numerandos facere in quaternionibus nostre Camere penes nostros Thesaurarios se conscribi et presentes nostras literas annotari, / ut plena suis bicibus de presenti nostra gratia in dicta Camera informatio habeatur, ac in prestatione annui redditus supradicti, nostra Curia non baleat circumscribi. Als autem ipsa presens assensus nostri gratia, nullius momenti, vel roboris cen / seatur. In cuius rei testi monium presentes licteras exinde fieri et magno nostro Sigillo pendenti jussimus communiri. Datum Neapoli per Contem dominum Sacchi de Perusio, Legum doctorem magne nostre Curie / Magistrum Rationalem, Locumtenentem Protonotarii Regni Scicilie, Consiliarium et fidelem nostrum dilectum. Anno domini Mill.mo trecentesimo octuagesimo primo, die bicesimo primo Maij Quarte Ind. Regnorum nostrorum Anno tricesimo nono.

E. PETRILLO DE AMERICO

 


VIII

10 Giugno 1381, 4 Indizione, 39° anno di regno di Giovanna I.

Carlo Pandone s'era impadronito con finta donazione del castello di Ponte e del casale di Casalicella a danno di Francesca Sanframondi. È annullata la donazione. 

Johanna dei gratia Regina hierusalem et Sicilie ducatus Apulie et Principatus Capue Provincie et Forcalquerij ac Pedemontis comitissa. Sub / iectorum nostrorum compendiis ex affectu benigne caritatis accedimus quo fit ut ipsorum petitio / nibus gratiosis assensum facilem benignius prebeamus. Sane pro parte magnifice mulieris francesce de Sancto fraymunfo socie et fidelis nostre dilecte fuit nuper majestati nostre reverenter expositum quod dum olim bir nobilis Ca / rolus Pandonus de Capua nepos suum diversoso tractatus tam de parentelis contrahendis quam aliis suam utilitatem et comodum concernentibus habuisset et esset minus possidens propter quod impediebatur perpetuo tractatum eorumdem, / ipsa exponens ducta precibus et rogatu dicti Caroli ad hoc ut idem Carolus bideretur possidens fecit eidem Carolo nepoti suo quandam fictam et simulatam donationem de castro suo Ponti sito in provincia Principatus ultra cum / hominibus bassallis juribus rationibus et pertinenciis suis omnibus empto per ipsam Franciscam de propria sua pecunia et de casali Casalicelli sito in pertinenciis civitatis Caleni de provincia Terre Laboris et comitatu Molisii / sibi per nostram majestatem concesso quo ad dominium et proprietatem in vita ipsius Francesce et post ejus obitum quo ad usufructum dicte proprietati consolidandum cum certis pactis et conventionibus inter eos hum habi / tis, et firmatis et inter alia quod ipsa Francesca exponens reservavit sibi usufructum ipsorum castri et casalis cum hominibus bassallis juribus et pertinenciis suis omnibus in vita sua, et quod posset et deberet ipsa Exponens in vita sua Castrum et Casale predicta cum ipsis hominibus vassallis juribus ac pertinenciis suis omnibus per se et alios ejus nomine libere tenere et pacifice possidere, ersque uti frui ac percipere et habere jura fructus reddi / tus et proventus exinde pervenientes et suis comodis applicare sicut retrohactis temporibus illa tenuit et possedit ac habuit et percepit; prout hec et alia in quodam publico instrumento exinde confecto de dicta ficta do / natione ponuntur plenius et seriosius contineri. Quam donationem dicta domina Francesca dixit se fecisse ex causa seu occasione predicta et pro ero quia dictus Carolus dicte Francesce presenti stipulanti et recipienti per sollen / nem stipulationem promisit et convenit quod ipse Carolus ad omnem requisitionem eiusdem Francesce seu alterius sui parte statim irritaret annullaret ac irritare et annullare deberet dictam donationem sibi factam de dictis / Castro et Casali, et ipsa Castrum et Casale cum hominibus bassallis juribus rationibus et pertinenciis suis omnibus restituere ipsi Francesce vel alii pro parte sua, humiliter pro ipsius exponentis parte nostro cu...mini expositione sub / juncta. Ad que quum idem Carolus promiserit ut prefertur Exponenti predicte irritare annullare donationem huiusmodi ad omnem requisitionem ipsius vel alterius sui parte sibique restituere castra ipsa tamen requisi / tus postmodum dictus Carolus per exponentem eande, vel alium sui parte ut dictam donationem et instrumentum inde confectum, irritaret et infringeret ut promiserat hoc facere non curavit set expresse negavit beniens / temere contra promissionem eandem. Immo malitiose et inique agens biolenter et armata manu contra boluntatem ejusdem exponentis cepit et apprehendit dicta Castrum et Casale cum juribus et rationibus suis exinde percepit cer / ti temporis spatio jura fructus et  redditus provenientes et proveniencia ex eisdem. Et nihilominus subrepticie et beritate tacita Eadem exponente inscia et ignorante, prefatus Carolus impetrasse dicitur super dicta / donatione nostre Majestatis assensum. Cuius rei causa licet dicta donatio facta appareat ut prefertur tamen actentis pactis conventionibus et premissionibus supradictis actentos que ingratitudinis vicio dicti Ca / roli qui biolenter et contra tenorem pactorum contentorum in dicta ficta donatione spoliavit eam possessione dictorum bonorum ac actenta dicta causa ob quam mota extitit ad predicta donationem faciendam modo predicto per quod dic / ta donatio satis per se patet fore nulla et inanis quam quod exponens ipsa posta factam et perfectam parentelam predictam expresse et jure proprio revocaverit et annullaverit donationem ipsam simulate et ficte factam et quemcumque / subsecutum ad illam nostre majestatis assensum, illamque et illum decreverit fuisse et esse irritos et inanes et nullius existere roboris seu bigoris, ex veris et justis causis premissis ad maiorem tam declaracionem et notici / am singulorum. Iterum in testimonio publico jure proprio et singulari et omni alia bia jure et modo quo vel quibus melius potuit et baluit donationem ipsam ficte et simulate factam uti predicitur per eandem et omnem captionem / et apprehensionem dictorum Castri et Casalis jurium fructuum rationum et pertinenciarum ipsorum factam deu dictum Carolum vel alios suo nomine ac omnem assensum majestatis nostre impetratum exinde vel obtentum tam / quam subrecticie et tacita veritate ac ipsa exponente ignorante et inscia uti predicitur impetratum et quicquid esset exinde sequtum expresse ex certa ejus scientia et biva boce revocavit renciavit et annullavit ipsamque / donationem fictam et simulatam et instrumentum exinde confectum et dictum assensum Reginalem et omnia instrumenta cautelas et licteras inde factas habuit pro revocatis et retractatis. Itaque de cetero nullum scorciantur effectum / nec fidem aut probationem inducant nec possit in aliquo prejudicare ipsi exponenti et contra eam. Reintegrans se et reducens exponens ipsa eodem jure proprio et singulari prioribus juribus ac proprietati dominio et possessioni / Castri et Casalis predictorum jurium et pertinenciarum earumdem cum hominibus bassallis juribus rationibus et pertinenciis supradictis sicut fierat ante factam donationem prefatam ut scilicet ipsa Castrum et Casale cum juribus / suis predictis exponens ipsa et sui heredes possint libere habere tenere et possidere bendere alienare relinquere ... (foglio lacerato) facere de eis tamquam de rebus proprii eorumdem pro ipsorum arbitrio boluntatis prout hec et / alia in quodam Instrumento publico exinde facto latius et seriosius contineri ponuntur. Sicque pro ipsius exponentis (foglio lacerato) ...stati nostre humiliter supplicatum ut premissis actentis revocationem retractationem et annullationem / huiusmodi de ficta et simulata donatione predicta et aliis supradictis factas uti predicitur per exponentem eandem ratificare et acceptare illisque assensus et confirmationis nostre presidium impartiri et nihilominus donationem ipsam / ficte et simulate factam et assensum nostrum ad premissa sequtum et factum tacita beritate et inscia exponente predicta ex causis jamdictis revocare irritare et annullare ac decernere nullius fore efficacie robo / ris vel momenti non obstante quibuscumque legibus juribus et constitutionibus contrariis ac instrumentis licteris et rescriptis sub premissis impetratis atque impetrandis et clausulis in illis adiectis sub quacumque verborum serie sive for / ma de certa nostra scientia benignius dignaremur. Nos autem fidelium nostrorum apta compendia gratis affectibus prosequentes et alias plenam informationem et conscientiam claram habentes quod dicta Exponens ad rogatum et preces / dicti Caroli ut non impediretur perfectio dictorum tractatuum fecit eidem Carolo fictam et  simulatam donationem huiusmodi de Castro et Casali predictis sub dicta spe et promissione facta sibi per dictum Carolum de irritando et annu /llando donationem ipsam ac restituendo dicta Castrum et Casale ipsi exponenti ad omnem requisitionem ipsius; quodque dictus Carolus malitiose et perperam agens biolenter et armata manu bona ipsa cepit et apprehendit quoque bolunta / tem exponentis eiusdem ac subrecticie et veritate tacita ipsaque exponente inscia et ignorante Carolus idem impetrasse dicitur supra dictam donationem nostre majestatis assensum. Ex premissis ac aliis justis causis consciencie nostre notis / et ad hoc rationabiliter moventibus mentem nostram per considerationem quoque devotionis ac servitiorum supplicationibus benignius annuentes revocationi et annullationi huiusmodi factis per / dictam exponentem uti predicitur de ficta donatione predicta ac omnibus et singulis in Instrumento inde facto contentis quatenus tamquam alias rite et porvide facta sunt de certa nostra scientia et spetiali gratia tenore presencium assentimu illasque et illa non obstante / quod super bonis feudalibus processisse noscantur ratificamus et acceptamus ac confirmationis nostre munime roboramus. Et nihilominus donationem ipsam ficte et simulate uti predicitur facta ac assensum nostrum ad illam forsitan subse / qutum revocamus harum serie irritamus et annullamus ac nullius existere decernimus efficacie roboris vel momenti. Legibus juribus et constitutionibus quibuscumque contrariis ac Instrumentis licteris et scripturis super premissis impetratis et impetran / dis ac clausulis in illis adiectis sub quacumque forma vel expresssioni, berborum quas et quecumque ad obstaculum presencium de dicta certa nostra scientia tollimus ac biribus et efficacia bacuamus nullatenus obstitutis bolentes et decernentes ex / presse quod huiusmodi revocationes irritationes et annullationes presensque assensum nostri gratia eidem Exponenti ac dictis suis heredibus premisso modo efficaci... stabiles in perpetuum et commutabiliter sin reales, fidelitate tam nostra / feudali quoque servicio pro dictis bonis feudalibus Curie nostre debitis nostris aliis et cuiuslibet alterius juribus semper salvis bolumus tamen et declaramus expresse quod dicta exponens procuret cum solercia debita et instanti facere in quaternionibus nostre / Camere penes nostros Thesaurarios presentes nostras licteras annotari infra menses quatuor a die date presencium in antea numerandos ut plena suis vicibus de possessore bonorum ipsorum in dicta Camera informacio habeatur. Versus autem presentes nostra gratia / nullius sit roboris vel momenti. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et magno pendenti nostro Sigillo jussimus communiri. Data Neapoli per Contem dominum Sacchi de Perusio / Legum doctorem magne nostre Curie Magistrum Rationalem Locumtenentem Prothonotarium Regni Sicilie Consiliarium et fidelem nostrum dilectum. Anno Domini Millesimo trecentesimo Octuagesimo Primo die decimo Ju / nii quarte Indiccionis Regnorum nostrorum Tricesimo nono

h. p. d. V. anulo dnc.

V. PETRILLUS DE AMERICO

 

    Home page                 Quaderni di cultura