Home page          Pagina precedente

 

 

Michaëlis Di Muccio

Canonicae Archidiaconatus Possessionis

Allifarum Cathedrali in Ecclesia

SS.mi corporis Christi

Solemniter radiante luce

A. MCMLXV

Mnemosynon

 

 

 

 

 

 

Allifanae

sacrae Aedis principis

Archidiaconatus

cuius hodie dignitate honestor

me

luminis auras anno MDCCCLXXXII

anno MCMIV Arae limina

ingressum

admonet ut me recolligam

solitoque magis

in me ipse diligenter inquiram

animi latebras scruter

vitae omnia meae

dicta facta cogitata remetiar

atque adhortatur

ut mei hac peracta recognitione

conceptos animi sensus

effundam

quod lubens heic facio

atque ex animo

 

 

 

 

 

 

Parce mihi, Domine! …

Gratias Tibi ago, Domine! …

 

Quae luce hac recolo, Lector, dulcissime rerum,

ditis in immensum munificique Dei

sunt summa es donis: longa a me vita peracta

atque Sacerdoti non breve curriculum.

 

Quisque probe novit quantum dona ista, superna

Gratia opem nobis suppeditante suam,

Caelicolum Aulae valeant conferre lucrandae.

Clarius idque patet, cum Libitina, premens,

mundi fallacem speciem quamcumque recludit,

fraudesque omne genus vafritiamque Stygis.

 

Deorsum at que fertur numquam remeabit ab imo

Sursum aqua clepsydram, lege coacta sua;

Atropos incidit, non retro fila revolvit;

a pelago haud reflua est in caput unda suum.

Lege coacta sua, sic, aetas nulla retrorsum,

iam semel emensum, rursus inibit iter.

 

Mi Deus, hic igitur iam nónnisi pérbreve tempus

Esse mihi reliquum pérbene ego ecce scio.

Agnoscensque bonum quodcumque ex integra oriri

Causa, aeque atque malum quolibet ex vitio,

perpendensque mali quidquid feci ipse per aevum,

atque boni minimum, quod scio et esse tuum,

haec reputans animo, quovis pro munere grates

rite Tibi reddo, Te istaque sancta rogo.

 

Quo lacrimis labes magis eluam ego usque, tuaeque

sic melius solvam debita iustitiae,

gratiae abunde Tu magis elargire, priusquam

clepsydrae exhaustus, moxque, sit ille latex.

Amplius usque, Deus, sonti mihi parce dolenti,

fundentique preces, amplius usque, Pater.

Ignorans o si egissem! si mentis inopsve!

Conscio at, heu nimium, mî, mea parce, Salus!

 

Ac sine fine potens sapiensque et provida et aequa

Gratia cum tua sit, cum tua sit bonitas,

admissis parcens, omissa et singula supple,

pro me proque illis queis tua SACRA DEDI.

Proque illis, inquam, quorum fortasse respostae

in me maiori legitimaeque spei,

quantum debueram, pro viribus, haud fuit a me

rite satisfactum, nec satis usque datum.

 

Quae, Deus, uberius mihi da, quaeso, omnium ad unum

Mystarum en fratrum conciliante prece.

 

Allifis, XV Kalendas Iulias A. MCMLXV

Michaël Di Muccio

Archidiaconus Cathedralis Ecclesiae

 

Home page          Pagina precedente